Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 6: Versus 21

Quem ergo fructum.Haec rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiae.Erubescitis.Est enim quaedam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis.Finis illorum,etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita aeterna, quae est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.
(* Traductions européennes)